The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

aestatis eius principio, qua haec agebantur,

379
P. Scipio in Hispania cum hiemem totam reconciliandis barbarorum animis partim donis partim obsidum captivorumque absumpsisset, Edesco ad eum clarus inter duces Hispanos venit.

erant coniunx liberique eius apud Romanos; sed praeter causam etiam velut fortuita inclinatio animorum, quae Hispaniam omnem averterat ad Romanum a imperio, traxit eum.

eadem causa Indibili Mandonioque fuit, dubie omnis Hispaniae principibus, cum omni popularium manu relicto Hasdrubale secedendi in imminentes castris eius tumulos, unde per continentia iuga tutus receptus ad Romanos esset.

Hasdrubal, cum hostium res tantis augescere incrementis cerneret, suas imminui, ac fore ut, nisi audendo aliquid moveret, qua coepissent, fluerent, dimicare quam primum statuit.

Scipio avidior etiam certaminis erat cum a spe, quam successus rerum augebat, tum quod, priusquam iungerentur hostium exercitus, cum uno dimicare duce exercituque quam cum universis malebat.

ceterum, etiamsi cum pluribus pariter dimicandum foret, arte quadam copias auxerat. nam cum videret nullum esse navium usum, quia vacua omnis Hispaniae ora classibus Punicis erat, subductis navibus Tarracone navales socios terrestribus copiis addidit.

et armorum adfatim erat, et captorum Carthagine et quae post captam fecerat tanto opificum numero incluso officinis.

cum iis copiis Scipio veris principio ab Tarracone egressus — iam enim et Laelius redierat ab Roma, sine quo nihil maioris rei motum volebat — ducere ad hostem pergit.

per omnia pacata eunti, ut cuiusque populi fines transiret, prosequentibus excipientibusque sociis, Indibilis et Mandonius cum suis copiis occurrerunt.

Indibilis pro utroque locutus, haudquaquam ut barbarus stolide incauteve, sed potius cum verecundia ac gravitate propiorque excusanti transitionem ut necessariam, quam glorianti velut primam occasionem raptam:

scire enim se transfugae

380
nomen execrabile veteribus sociis, novis esse; neque eum se reprehendere morem hominum, si tamen anceps odium causa, non nomen faciat.

inde sua in duces Carthaginienses commemoravit avaritiam contra eorum superbiamque et omnis generis iniurias in se atque populares.

itaque corpus dumtaxat suum ad id tempus apud eos fuisse; animum iam pridem ibi esse, ubi ius ac fas crederent coli. ad deos quoque confugere supplices, qui nequeant hominum vim atque iniurias pati;

se id Scipionem orare, ut transitio sibi nec fraudi apud eum nec honori sit; quales ex ea die experiundo cognorit, perinde operae eorum pretium faceret.

ita prorsus respondet Romanus nec pro transfugis habiturum, qui non duxerint societatem ratam, ubi nec divini quicquam nec humani sanctum esset.

productae deinde in conspectum iis coniuges liberique gaudio redduntur.

atque eo die in hospitium abducti; postero die foedere accepta fides, ad copias adducendas. isdem deinde castris tendebant, donec ducibus iis ad hostem perventum est.