Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

quem minus tibi hostem tuisque esse velis aut amicum malis.”

cum adulescens simul pudore et gaudio perfusus, dextram Scipionis tenens, deos omnis invocaret ad gratiam illi pro se referendam, quoniam sibi nequaquam satis facultatis

353
pro suo animo atque illius erga se merito esset, parentes inde cognatique virginis appellati;

qui, quoniam gratis sibi redderetur virgo, ad quam redimendam satis magnum attulissent auri pondus,

orare Scipionem, ut id ab se donum acciperet, coeperunt, haud minorem eius rei apud se gratiam futuram esse adfirmantes quam redditae inviolatae foret virginis.

Scipio, quando tanto opere peterent, accepturum se pollicitus poni ante pedes iussit vocatoque ad se Allucio “super dotem” inquit, “quam accepturus a socero es, haec tibi a me dotalia dona accedent” aurumque tollere ac sibi habere iussit.

his laetus donis honoribusque dimissus domum implevit popularis laudibus meritis Scipionis: venisse dis simillimum iuvenem, vincentem omnia cum armis tum benignitate ac beneficiis.

itaque dilectu clientium habito cum delectis mille et quadringentis equitibus intra paucos dies ad Scipionem revertit.

Scipio retentum secum Laelium, dum captivos obsidesque et praedam ex consilio eius disponeret, satis omnibus compositis,

data quinqueremi e captivis atque Magone et quindecim fere senatoribus, qui simul cum eo capti erant, in navem inpositis nuntium victoriae Romam mittit.

ipse paucos dies, quibus morari Carthagine statuerat, exercendis navalibus pedestribusque copiis absumpsit.

primo die legiones in armis quattuor milium spatio decurrerunt; secundo die arma curare et tergere ante tentoria iussi; tertio die rudibus inter se in modum iustae pugnae concurrerunt praepilatisque missilibus iaculati sunt; quarto die quies data;

quinto iterum in armis decursum est. hunc ordinem laboris quietisque, quoad Carthagine morati sunt, servarunt.