Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

cum Scipio nihil defuturum iis profecto diceret, tum rursus mulier: “haud magni ista facimus” inquit; “quid enim huic fortunae non satis est? alia me cura aetatem harum intuentem — nam ipsa iam extra periculum iniuriae muliebris sum — stimulat.”

et aetate et forma florentes circa eam Indibilis filiae erant aliaeque nobilitate pari, quae omnes

352
eam pro parente colebant.

tum Scipio “meae populique Romani disciplinae causa facerem” inquit, “ne quid, quod sanctum usquam esset, apud nos violaretur;

nunc ut id curem inpensius, vestra quoque dignitasque facit, quae ne in malis quidem oblitae decoris matronalis estis.”

spectatae deinde integritatis viro tradidit eas, tuerique secus verecunde ac modeste quam hospitum coniuges ac matres iussit.

Captiva deinde a militibus adducitur ad eum adulta virgo adeo eximia forma, ut, quacumque incedebat, converteret omnium oculos.

Scipio, percunctatus patriam parentesque, inter cetera accepit desponsam principi Celtiberorum; adulescenti Allucio nomen erat.

extemplo igitur parentibus sponsoque ab domo accitis, cum interim audiret deperire eum sponsae amore, ubi primum venit, accuratiore eum sermone quam parentis adloquitur:

“iuvenis” inquit “iuvenem appello, quo minor sit inter nos huius sermonis verecundia. ego, cum sponsa tua capta a militibus nostris ad me ducta esset audiremque tibi cordi esse et forma faceret fidem,

quia ipse, si frui liceret ludo aetatis, praesertim in recto et legitimo amore, et non res publica animum nostrum occupasset, veniam mihi dari sponsam impensius amanti vellem, tuo, cuius possum, amori faveo.

fuit sponsa tua apud me eadem qua apud soceros tuos parentisque suos verecundia; servata tibi est, ut inviolatum et dignum me teque dari tibi donum posset.

hanc mercedem unam pro eo munere paciscor: amicus populo Romano sis et, si me virum bonum credis esse, qualis patrem patruumque meum iam ante hae gentes norant, scias multos nostri similes in civitate Romana esse nec ullum in terris hodie populum dici posse,