The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

liberorum capitum virile secus ad decem milia capta. inde, qui cives Novae Carthaginis erant, dimisit, urbemque et sua omnia, quae reliqua eis fecerat, restituit.

opifices ad duo milia hominum erant: eos publicos fore populi Romani edixit cum spe propinqua libertatis, si ad ministeria belli enixe operam navassent.

ceteram multitudinem incolarum iuvenum ac validorum servorum in classem ad supplementum remigum dedit; et auxerat navibus octo captivis classem.

extra hanc multitudinem Hispanorum obsides erant, quorum, perinde ac si sociorum liberi essent, cura habita.

captus et apparatus ingens belli:

349
catapultae maximae formae centum viginti, minores ducentae octoginta una,

ballistae maiores viginti tres, minores quinquaginta duae, scorpionum maiorum minorumque et armorum telorumque ingens numerus, signa militaria septuaginta quattuor.

et auri argentique relata ad imperatorem magna vis: paterae aureae fuerunt ducentae septuaginta sex, librae ferme omnes pondo; argenti infecti signatique decem et octo milia et trecenta pondo, vasorum argenteorum magnus numerus.

haec omnia C. Flaminio quaestori adpensa adnumerataque sunt; tritici quadringenta milia modium, hordei ducenta septuaginta.

naves onerariae sexaginta tres in portu expugnatae captaeque, quaedam cum suis oneribus, frumento, armis, aere praeterea ferroque et linteis et sparto et navali alia materia ad classem aedificandam,

ut minimum omnium inter tantas opes belli captas Carthago ipsa fuerit.