The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

ab terra ingens labor succedentibus erat; nec altitudine tantum moenium impediebantur, sed quod e turribus pugnantis ad ancipites utrimque ictus subiectos habebant Romanos, ut latera infestiora subeuntibus quam adversa corpora essent. at parte in alia quingentis

et per stagnum facilis transitus et in murum ascensus inde fuit; nam neque opere emunitus erat, ut ubi ipsius loci ac stagni praesidio satis creditum foret, nec ulla armatorum statio aut custodia opposita intentis omnibus ad opem eo ferendam, unde periculum ostendebatur.

ubi urbem sine certamine intravere, pergunt inde, quanto maximo cursu poterant, ad portam, circa quam omne contractum certamen erat.

in quod adeo intenti omnium

348
non animi solum fuere, sed etiam oculi auresque pugnantium spectantiumque et adhortantium pugnantis

ut nemo ante ab tergo senserit captam urbem, quam tela in aversos inciderunt et utrimque ancipitem habebant.

tunc turbatis defensoribus metu et moenia capta, et porta intus forisque pariter refringi coepta; et mox caedendo confectis ac distractis, ne iter impediretur, foribus armati impetum fecerunt.

magna multitudo et muros transcendebat, sed ii passim ad caedem oppidanorum versi; illa, quae portam ingressa erat, iusta acies cum ducibus, cum ordinibus media urbe usque in forum processit.

inde cum duobus itineribus fugientis videret hostis, alios ad tumulum orientem versum, qui tenebatur quingentorum militum praesidio, alios in arcem, in quam et ipse Mago cum omnibus fere armatis, qui muris pulsi fuerant, refugerat, partim copiarum ad tumulum mittit, partim ipse ad arcem ducit.

et tumulus primo impetu est captus, et Mago, arcem conatus defendere, cum omnia hostium plena videret neque spem ullam esse, se arcemque et praesidium dedidit.

quoad dedita arx est, caedes tota urbe passim factae, nec ulli puberum, qui obvius fuit, parcebatur; tum signo dato caedibus finis factus; ad praedam victores versi, quae ingens omnis generis fuit.