Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

quid hoc bello memorem? omnibus aut ipse adfui cladibus ant, quibus afui, maxime unus omnium eas sensi. Trebia, Trasumennus, Cannae quid aliud sunt quam monumenta occisorum exercituum consulumque Romanorum?

adde defectionem Italiae, Siciliae maioris partis, Sardiniae; adde ultimum terrorem ac pavorem, castra Punica inter Anienem ac moenia Romana posita et visum prope in portis victorem Hannibalem: in hac ruina rerum stetit una integra atque immobilis populi Romani, haec omnia strata humi erexit ac sustulit.

vos omnium primi, milites, post Cannensem cladem vadenti Hasdrubali ad Alpis Italiamque, qui si se cum fratre coniunxisset, nullum iam nomen esset populi Romani, ductu auspicioque patris mei obstitistis; et hae secundae res illas adversas sustinuerunt.

nunc benignitate deum omnia secunda prospera, in dies laetiora ac meliora in Italia Siciliaque geruntur; in Sicilia Syracusae,

Agrigentum captum, pulsi tota insula hostes receptaque provincia in dicione populi Romani est;