Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

in Italia Arpi recepti, Capua capta; iter omne ab urbe Roma trepida fuga emensus Hannibal, in extremum angulum agri Bruttii conpulsus, nihil iam maius precatur deos, quam ut incolumi cedere atque abire ex hostium terra liceat.

quid igitur minus conveniat, milites, quam, cum aliae super alias clades cumularentur, ac di prope ipsi cum Hannibale starent,

343
vos hic cum parentibus meis — aequentur enim etiam honore nominis — sustinuisse fortunam populi oomlani, nunc eosdem, cum illic omnia secunda laetaque sunt, animis deficere?

nuper quoque quae acciderunt, utinam tam sine meo luctu quam ***. nunc dii immortales imperii Romani praesides, qui centuriis omnibus, ut mihi imperium iuberent dari, fuere auctores, iidem auguriis auspiciisque et per nocturnos etiam visus omnia laeta ac prospera portendunt.

quoque meus, maximus mihi ad hoc tempus vates, praesagit nostram Hispaniam esse, brevi extorre hinc omne Punicum nomen maria terrasque foeda fuga impleturum.

quod mens sua sponte divinat, idem subicit ratio haud fallax. vexati ab iis socii nostram fidem per legatos implorant, tres duces discordantes, prope at defecerint alii ab aliis, trifariam exercitum in diversissimas regiones distraxere: