Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

raro alias tantis animis iustae concurrerunt classes, quippe cum in maioris discrimen rei, quam ipsae erant, pugnarent:

Tarentini, ut recuperata urbe ab Romanis post centesimum prope annum arcem etiam liberarent, spe commeatus quoque hostibus, si navali proelio possessionem maris ademissent, interclusuros;

Romani, ut retenta possessione arcis ostenderent non vi ac virtute, sed proditione ac furto Tarentum amissum.

itaque ex utraque parte signo dato cum rostris concurrissent neque retro navem inhiberent nec dirimi ab se hostem paterentur, quam quis indeptus navem erat ferrea iniecta manu, ita conserebant ex propinquo pugnam, ut non missilibus tantum, sed gladiis etiam prope conlato pede gereretur res.

prorae inter se iunctae haerebant, puppes alieno remigio circumagebantur. ita in arto stipatae erant naves, ut vix ullum telum in mari vanum intercideret; frontibus velut pedestris acies urgebant, perviaeque naves pugnantibus erant.

insignis tamen inter ceteras pugna fuit duarum, quae primae agminum concurrerant inter se.

in Romana nave ipse Quinctius erat, in Tarentina Nico, cui Perconi fuit cognomen, non publico modo sed privato etiam odio invisus atque infestus Romanis, quod eius factionis erat, quae Tarentum Hannibali prodiderat.

hic Quinctium simul pugnantem hortantemque suos incautum hasta transfigit, atque ille praeceps cum armis procidit

339
ante proram.