Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

victor Tarentinus in turbatam duce amisso navem inpigre transgressus cum summovisset hostis, et prora iam Tarentinorum esset, puppim male conglobati tuerentur Romani, repente et alia a puppe triremis hostium apparuit.

ita in medio circumventa navis capitur. hinc ceteris terror iniectus, ubi praetoriam navem captam videre; fugientesque passim aliae in alto mersae, aliae in remis abreptae praedae fuere Thurinis Metapontinisque.

ex onerariis, quae cum commeatu sequebantur, perpaucae in potestatem hostium venere, aliae ad incertos ventos hinc atque illinc obliqua transferentes vela in altum evectae sunt.

nequaquam pari fortuna per eos dies Tarenti res gesta. nam ad quattuor milia hominum frumentatum egressa cum in agris passim vagarentur, Livius,

qui arci praesidioque Romano praeerat, intentus in omnis occasiones gerendae rei C. Persium,

inpigrum virum, cum duobus milibus et quingentis armatorum ex arce emisit, qui vage effusos per agros palatosque adortus cum diu passim cecidissct, paucos ex multis trepida fuga incidentis semiapertis portarum foribus in urbem compulit, nec multum aflit, quin urbs eodem impetu caperetur.

ita aequatae res ad Tarentum, Romanis victoribus terra, Tarentinis mari. frumenti spes, quae in oculis fuerat, utrosque frustrata pariter.

per idem tempus Laevinus consul, iam magna parte anni circumacta, in Siciliam veteribus novisque sociis expectatus cum venisset, primum ac potissimum omnium ratus Syracusis nova pace inconditas componere res;