Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

si Aetoli pacem cum Philippo facerent, foederi adscriberent ita ratam fore pacem, si Philippus arma ab Romanis sociisque quique eorum dicionis essent abstinuisset;

item, si populus Romanus foedere iungeretur regi, ut caveret, ne ius ei belli inferendi Aetolis sociisque eorum esset.

haec convenerunt conscriptaque biennio post Olympiae ab Aetolis, in Capitolio ab Romanis, ut testata sacratis monumentis essent, sunt posita.

morae causa fuerant retenti Romae diutius legati Aetolorum. nec tamen impedimento id rebus gerendis fuit: et Aetoli extemplo moverunt adversus Philippum bellum, et Laevinus Zacynthum — parva insula est propinqua Aetoliae, urbem unam eodem, quo ipsa est, nomine habet — , eam praeter arcem vi cepit et Oeniadas Nasumque Acarnanum captas Aetolis contribuit;

Philippumque satis implicatum bello finitimo ratus, ne Poenosque et pacta cum Hannibale posset respicere, Corcyram ipse se recepit.

Philippo Aetolorum defectio Pellae hibernanti adlata est. itaque, quia primo vere moturus exercitum in Graeciam erat,

ut Illyrios finitumasque eis urbes ab tergo metu quietas Macedonia haberet, expeditionem subitam in Oricinorum atque

322
fines fecit egressosque Apolloniatas cum magno terrore ac pavore compulit intra muros.

vastatis proximis Illyrici in Pelagoniam eadem celeritate vertit iter. inde Dardanorum urbem Sintiam, in transitum Dardanis facturam, cepit.

his raptim actis memor Aetolici iunctique cum eo Romani belli per Pelagoniam et Lyncum et Bottiaeam in Thessaliam descendit —

ad bellum secum adversus Aetolos capessendum incitari posse homines credebat — et relicto ad fauces Thessaliae Perseo cum quattuor milibus armatorum ad arcendos aditu Aetolos,

ipse, priusquam maioribus occuparetur rebus, in Macedoniam atque inde in Thraciam exercitum ac Maedos duxit.

incurrere ea gens in Macedoniam solita erat, ubi regem occupatum externo bello ac sine praesidio esse regnum sensisset.

ad frangendas igitur vires vastare agros et urbem Iamphorynnam, caput arcemque Maedicae, oppugnare coepit.

Scopas ubi profectum in Thraciam regem occupatumque ibi bello audivit, armata omni iuventute Aetolorum bellum inferre Acarnaniae parat.

adversus quos Acarnanum gens et viribus impar et iam Oeniadas Nasumque amissa cernens Romanaque insuper arma ingruere, ira magis instruit quam consilio bellum.

coniugibus liberisque et senioribus super sexaginta annos in propinquam Epirum missis, ab quindecim ad sexaginta annos coniurant nisi victores se non redituros:

qui victus acie excessisset, eum ne quis urbe, tecto, mensa, lare reciperet, diram execrationem in popularis, obtestationem quam sanctissimam potuerunt adversus hospites composuerunt