Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

ludi Apollinares et priore anno fuerant et, eo anno ut fierent, referente Calpurnio praetore, senatus decrevit, ut in perpetuum voverentur. —

eodem anno prodigia aliquot visa nuntiataque sunt. in aede

320
Concordiae Victoria, quae in erat, icta decussaque ad Victorias, quae in antefixis erant, haesit neque inde procidit.

et Anagniae et Fregellis nuntiatum est murum portasque de caelo tactas, et in foro Subertano sanguinis rivos per diem totum fluxisse, et Ereti lapidibus pluvisse, et Reate mulam peperisse.

ea prodigia hostiis maioribus sunt procurata et obsecratio in unum diem populo indicta et novemdiale sacrum. — Sacerdotes publici aliquot eo anno demortui sunt, novique suffecti:

in locum M’. Aemili Numidae decemviri sacrorum M. Aemilius Lepidus, in locum M. Pomponi Mathonis pontificis C. Livius, in locum Sp. Carvili Maximi auguris M. Servilius.

T. Otacilius Crassus pontufex quia exacto anno mortuus erat, ideo nominatio in locum eius non est facta. C. Claudius flamen Dialis, quod exta perperam dederat, flamonio abiit.

per idem tempus M. Valerius Laevinus, temptatis prius per secreta conloquia principum animis, ad indictum ante ad id ipsum concilium Aetolorum classe expedita venit.

ubi cum Syracusas Capuamque captam in fidem in Italia Siciliaque rerum secundarum ostentasset

adiecissetque iam inde a maioribus traditum morem Romanis colendi socios, ex quibus alios in civitatem atque aequum secum ius accepissent, alios in ea fortuna haberent, ut socii esse quam cives mallent;

Aetolos eo in maiore futuros honore, quod gentium transmarinarum in amicitiam primi venissent: Philippum eis et Macedonas gravis accolas esse,

quorum se vim ac spiritus et iam fregisse et eo redacturum esse, ut non iis modo urbibus, quas per vim ademissent Aetolis, excedant, sed ipsam Macedoniam infestam habeant;

et Acarnanas, quos aegre ferrent Aetoli a corpore suo diremptos, restituturum se in antiquam formulam iurisque ac dicionis eorum —

: haec dicta promissaque a Romano imperatore Scopas, qui tum praetor gentis erat, et Dorimachus, princeps Aetolorum,

321
adfirmaverunt auctoritate sua, minore cum verecundia et maiore cum fide vim maiestatemque populi Romani extollentes.

maxime tamen spes potiundae movebat Acarnaniae. igitur conscriptae condiciones, quibus in amicitiam societatemque populi Romani venirent,

additumque, ut, si placeret vellentque, eodem iure amicitiae Elei Lacedaemoniique et Attalus et Pleuratus et Scerdilaedus essent, Asiae Attalus, hi Thracum et Illyriorum reges;

bellum ut extemplo Aetoli cum Philippo terra gererent; navibus ne minus viginti quinque quinqueremibus adiuvaret Romanus;

urbium Corcyrae tenus ab Aetolia incipienti solum tectaque et muri cum agris Aetolorum, alia omnis praeda populi Romani esset, darentque operam Romani, ut Acarnaniam Aetoli haberent;