The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

Cn. Fulvius P. Sulpicius Galba consules cum idibus Martiis magistratum inissent, senatu in Capitolium vocato de re publica, de administratione belli, de provinciis exercitibusque patres consuluerunt.

Q. Fulvio Ap. Claudio prioris anni consulibus, prorogatum imperium est atque exercitus, quos habebant,

292
decreti adiectumque, ne a Capua, quam obsidebant abscederent prius quam expugnassent.

ea tum cura maxime intentos habebat Romanos, non ab ira tantur, quae in nullam umquam civitatem iustior fuit, quam quod urbs tam nobilis ac potens,

sicut defectione sua traxerat aliquot populos, ita recepta inclinatura rursus animos videbatur ad veteris imperii respectum.

et praetoribus prioris anni, M. Iunio in Etruria, P. Sempronio in Gallia, cum binis legionibus, quas habuerant, prorogatum est imperium;

prorogatum et M. Marcello, ut pro consule in Sicilia reliqua belli perficeret eo exercitu, quem haberet;

si supplemento opus esset, suppleret de legionibus, quibus P. Cornelius propraetor in Sicilia praeesset,

dum ne quem militem legeret ex eo numero, quibus senatus missionem reditumque in patriam negasset ante belli finem.

C. Sulpicio, cui Sicilia evenerat, duae legiones, quas P. Cornelius habuisset, decretae et de exercitu Cn. Fulvii, qui priore anno in Apulia foede caesus fugatusque erat.

huic generi senatus eundem quem Cannensibus finem statuerat militiae. additum utrorumque ignominiae est, ne in oppidis hibernarent neve hiberna propius ullam urbem decem milibus passuum aedificarent.

L. Cornelio in Sardinia duae datae, quibus Q. Mucius praefuerat; , si opus esset, consules scribere iussi.

T. Otacilio et M. Valerio Siciliae Graeciaeque ora cum legionibus classibusque, quibus praeerant, decretae; quinquaginta Graecia cum legione una, centum Sicilia cum duabus legionibus habebant naves.

tribus et viginti legionibus Romanis eo anno terra marique est gestum.