The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

enimvero indignum ratus Marcellus se, qui Hannibalem subnixum victoria Cannensi ab Nola reppulisset, his terra marique victis ab se hostibus cedere, arma propere capere milites et efferri signa iubet.

instruente exercitum decem effusis equis advolant ex hostium acie Numidae nuntiantes populares suos, primum ea seditione motos, qua trecenti ex numero suo concesserint Heracleam,

dein quod praefectum suum ab obtrectantibus ducibus gloriae eius sub ipsam certaminis diem ablegatum videant, quieturos in pugna.

gens fallax promissi fidem praestitit. itaque et Romanis crevit animus nuntio celeri per ordines misso, destitutum ab equite hostem esse, quem maxime timuerant,

et territi hostes, praeterquam quod maxima parte virium suarum non iuvabantur, timore etiam incusso, ne ab suomet ipsi equite oppugnarentur.

itaque haud magni certaminis fuit proelium; primus clamor atque inpetus rem decrevit. Numidae cum in concursu quieti stetissent in cornibus, ut terga dantis suos viderunt, fugae tantum parumper comites facti,

postquam omnes Agrigentum trepido agmine petentes viderunt, ipsi metu obsidionis passim in civitatis proxumas dilapsi. multa milia hominum caesa, capta sex milia et octo elephanti. haec ultima in Sicilia Marcelli pugna fuit. victor inde Syracusas rediit. iam ferme in exitu annus erat;

itaque senatus Romae decrevit, ut P. Cornelius praetor litteras Capuam ad consules mitteret:

dum Hannibal procul abesset, nec ulla magni discriminis res ad Capuam gereretur, alter eorum, si ita videretur, ad magistratus subrogandos Romam veniret.

litteris acceptis inter se

290
consules compararunt, ut Claudius comitia perficeret, Fulvius ad Capuam maneret.

consules Claudius creavit Cn. Fulvium et P. Sulpicium Servii filium Galbam, qui nullum antea curulem magistratum gessisset.

praetores deinde creati L. Cornelius Lentulus M. Cornelius Cethegus C. Sulpicius C. Calpurnius Piso.

Pisoni iuris dictio urbana, Sulpicio Sicilia, Cethego Apulia, Lentulo Sardinia evenit. prorogatum in annum imperium est.