Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

et Campani audita sua pariter sociorumque clade legatos ad Hannibalem miserunt, qui nuntiarent duos consules ad Beneventum esse, diei iter a? Capua, tantum non ad portas et muros bellum esse; ni propere subveniat, celerius Capuam quam Arpos in potestatem hostium venturam.

ne Tarentum quidem, non modo arcem, tanti debere esse, ut Capuam, quam Carthagini aequare sit solitus, desertam indefensamque populo Romano tradat.

Hannibal curae sibi fore rem Campanam pollicitus in praesentia duo milia equitum cum legatis mittit, quo praesidio agros populationibus possent prohibere.

Romanis interim sicut aliarum rerum, arcis Tarentinae praesidiique, quod ibi obsideretur, cura est. C. Servilius legatus, ex auctoritate patrum a P. Cornelio praetore in Etruriam ad frumentum coemendum missus, cum aliquot navibus onustis in portum Tarentinum inter hostium custodias pervenit.

cuius adventu, qui ante in exigua spe vocati saepe ad transitionem ab hostibus per conloquia erant, ultro ad transeundum hostis vocabant sollicitabantque. et erat satis validum praesidium traductis ad arcem Tarenti tuendam a Metaponto militibus.

itaque Metapontini extemplo metu, quo tenebantur, liberati ad Hannibalem defecere.

hoc idem ,

255
edem ora maris et Thurini fecerunt. movit eos non Tarentinorum magis defectio Metapontinorumque, quibus indidem ex Achaia oriundi etiam cognatione iuncti erant, quam ira in Romanos propter obsides nuper interfectos.

eorum amici cognatique litteras ac nuntios ad Hannonem Magonemque, qui in propinquo in Bruttiis erant, miserunt, si exercitum ad moenia admovissent, se in potestatem eorum urbem tradituros esse. M. Atinius Thuriis cum modico praesidio praeerat,

quem facile elici ad certamen temere ineundum rebantur posse non militum, quos perpaucos habebat, fiducia, quam iuventutis Thurinae; ex industria centuriaverat armaveratque ad talis casus.

divisis copiis inter se duces Poeni cum agrum Thurinum ingressi essent, Hanno cum peditum agmine infestis signis ire ad urbem pergit, Mago cum equitatu tectus collibus apte ad tegendas insidias oppositis subsistit.

Atinius peditum tantum agmine per exploratores comperto in aciem copias educit et fraudis intestinae et hostium insidiarum ignarus.

pedestre proelium fuit persegne paucis in prima acie pugnantibus Romanis, Thurinis expectantibus magis quam adiuvantibus eventum; et Carthaginiensium acies de industria pedem referebat, ut ad terga collis ab equite suo insessi hostem incautum pertraheret.

quo ubi est ventum, coorti cum clamore equites prope inconditam Thurinorum turbam nec satis fido animo, unde pugnabat, stantem extemplo in fugam averterunt.

Romani, quamquam circumventos hinc pedes, hinc eques urgebat, tamen aliquamdiu pugnam traxere. postremo et ipsi terga vertunt atque ad urbem fugiunt.

ibi proditores conglobati cum popularium agmen patentibus portis accepissent, ubi Romanos fusos ad urbem ferri viderunt, conclamant instare Poenum, permixtosque et hostis urbem invasuros, ni propere portas claudant. ita exclusos Romanos praebuere hosti ad caedem, Atinius tamen cum paucis receptus.

seditio inde paulisper tenuit cum alii manendum in Romanae

256
societatis fide, alii cedendum fortunae et urbem victoribus censerent. ceterum, ut plerumque fortuna et consilia mala vicerunt:

Atinio cum suis ad mare ac naves deducto, magis quia ipsi ob in se mite ac iustum consultum volebant, quam respectu Romanorum, Carthaginienses in urbem accipiunt.

consules a Benevento in Campanum agrum legiones ducunt non ad frumenta modo, quae iam in herbis erant,

corrumpenda, sed ad Capuam oppugnandam, nobilem se consulatum tam opulentae urbis excidio rati facturos, simul et ingens flagitium imperio dempturos, quod urbi tam propinquae tertium annum inpunita defectio esset.

ceterum ne Beneventum sine praesidio esset, et ut ad subita belli, si Hannibal, quod haud dubitabant, ad opem ferendam sociis venisset, equitis vim sustinere possent, Ti. Gracchum ex Lucanis cum equitatu ac levi armatura venire iubent: legionibus stativisque ad obtinendas res in Lucanis aliquem praeficeret.