Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

postero die ad oppugnandam arcem ducit; quam cum et a maria, quo in paeneinsulae modum pars maior circumluitur, praealtis rupibus et ab ipsa urbe muro et fossa ingenti saeptam videret eoque nec vi nec operibus expugnabilem esse,

ne aut se ipsum cura tuendi Tarentinos a maioribus rebus moraretur, aut in relictos sine valido praesidio Tarentinos impetus ex arce, cum vellent, Romani facerent, vallo urbem ab arce intersaepire statuit non sine illa etiam spe,

cum prohibentibus opus Romanis manum posse conseri et, si ferocius procucurrissent, magna caede ita attenuari praesidii vires, ut facile per se ipsi Tarentini urbem ab iis tueri possent.

ubi coeptum opus est, patefacta repente porta impetum in munientis fecerunt Romani pellique se statio passa est, quae pro opere erat, ut successu cresceret audacia pluresque et longius pulsos persequerentur.

tum signo dato coorti undique Poeni sunt, quos instructos ad hoc Hannibal tenuerat. nec sustinuere impetum Romani, sed ab effusa fuga loci angustiae eos impeditaque alia opere iam coepto, alia apparatu operis morabantur.

plurimi in fossam praecipitavere, occisique sunt plures in fuga quam in pugna.

inde opus nullo prohibente fieri coeptum: fossa ingens ducta, et vallum intra erigitur; modicoque post intervallo murum etiam eadem regione addere parat, ut vel sine praesidio tueri se adversus Romanos possent.

reliquit tamen modicum praesidium, simul ut in perficiendo muro adiuvaret. ipse profectus cum ceteris copiis ad Galaesum flumen — quinque milia ab urbe abest — posuit castra.

ex his stativis regressus

249
ad inspiciendum, quod opus aliquantum opinione eius celerius creverat, spem cepit etiam arcem expugnari posse. et est non altitudine, ut cetera, tuta, sed loco posita et ab urbe muro tantum ac fossa divisa. iam machinationum omni genere

et operibus oppugnaretur, missum a Metaponto praesidium Romanis fecit animum, ut nocte ex inproviso opera hostium invaderent. alia disiecerunt, alia igni corruperunt. isque finis Hannibali fuit ea parte arcem oppugnandi.