The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

iam tumultus erat clamorque, qualis esse in capta urbe solet; sed, quid rei esset, nemo satis pro certo scire.

Tarentini Romanos ad diripiendam urbem credere coortos; Romanis seditio aliqua cum fraude videri ab oppidanis mota.

praefectus primo excitatus tumultu in portum effugit; inde acceptus scapha in arcem circumvehitur.

errorem et tuba audita ex theatro faciebat, nam et Romana erat, a proditoribus ad hoc ipsum praeparata, et inscienter a Graeco inflata, quis aut quibus signum daret, incertum efficiebat.

ubi inluxit, et Romanis Punica et Gallica arma cognita tum dubitationem exemerunt et Graeci Romanos passim caede stratos cernentes ab Hannibale captam urbem senserunt.

postquam lux certior erat et Romani, qui caedibus superfuerant, in arcem confugerant conticiscebatque paulatim tumultus, tum Hannibal Tarentinos sine armis convocare iubet.

convenere omnes, praeterquam qui cedentis in arcem Romanos ad omnem adeundam simul fortunam persecuti fuerant.

ibi Hannibal benigne adlocutus Tarentinos testatusque, quae praestitisset civibus eorum, quos ad Trasumennum aut ad Cannas cepisset,

simul in dominationem superbam Romanorum invectus, recipere se in domos suas quemque iussit et foribus nomen suum inscribere: se domos

248
eas, quae inscriptae non essent, signo extemplo dato diripi iussurum. si quis in hospitio civis _ vacuas autem tenebant domos — nomen inscripsisset eum se pro hoste habiturum.

contione dimissa titulis notatae fores discrimen pacatae ab hostili fecissent, signo dato ad diripienda hospitia Romana passim discursum est. et fuit praedae aliquantum.