Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

haec mandata. cum expirasset, tutores testamento prolato pueroque in contionem producto — erat autem quindecim tum ferme annorum —

paucis,

186
qui per contionem ad excitandos clamores dispositi erant, adprobantibus testamentum, ceteris velut patre amisso in orba civitate omnia timentibus munus suscipiunt. funus fit regium,

magis amore civium et caritate quam cura suorum celebre.

brevi deinde ceteros tutores summovet Adranodorus, iuvenem iam esse dictitans Hieronymum ac regni potentem; deponendoque tutelam ipse, quae cum pluribus communis erat, in se unum omnium vires convertit.

Vix quidem vel bono moderatoque regi facilis erat favor apud Syracusanos succedenti tantae caritati Hieronis;

verum enim vero Hieronymus, velut suis vitiis desiderabilem efficere vellet avum, primo conspectu omnia quam disparia essent ostendit.

nam qui per tot annos Hieronem filiumque eius Gelonem nec vestis habitu nec alio ullo insigni differentes a ceteris civibus vidissent,

ei conspexere purpuram ac diadema ac satellites armatos quadrigisque etiam alborum equorum interdum ex regia procedentem more Dionysi tyranni.

hunc tam superbum apparatum habitumque convenientes sequebantur contemptus omnium hominum, superbae aures, contumeliosa dicta, rari aditus non alienis modo sed tutoribus etiam, libidines novae, inhumana crudelitas.