Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

itaque tantus omnis terror invaserat, ut quidam ex tutoribus aut morte voluntaria aut fuga praeverterent metum suppliciorum.

tres ex iis, quibus solis aditus in domum familiarior erat, Adranodorus et Zoippus, generi Hieronis, et Thraso quidam, de aliis quidem rebus magnopere audiebantur;

tendendo autem duo ad Carthaginienses, Thraso ad societatem Romanam, certamine ac studiis interdum in se convertebant animum adulescentis,

cum coniuratio in tyranni caput facta indicatur per Callonem quendam, aequalem Hieronymi et iam inde a puero in omnia familiaria iura adsuetum.

index unum ex coniuratis Theodotum, a quo ipse appellatus erat, nominare potuit; qui conprensus extemplo traditusque Adranodoro

187
torquendus de se ipse cunctanter fassus conscios celabat.

postremo, cum omnibus intolerandis patientiae humanae cruciatibus laceraretur,

victum malis se simulans avertit ab consciis in insontes indicium, Thrasonem esse auctorem consilii mentitus, — nec nisi tam potenti duce confisos rem tantam ausuros fuisse — ,socios ignobiles quosdam viros ab latere tyranni,

quorum capita vilissima fingenti inter dolores gemitusque occurrere. maxime animo tyranni credibile indicium Thraso nominatus fecit; itaque extemplo traditur ad supplicium, adiectique poenae ceteri iuxta insontes.

consciorum nemo cum diu socius consilii torqueretur, aut latuit aut fugit; tantum illis in virtute ac fide Theodoti fiduciae fuit tantumque ipsi Theodoto virium ad arcana occultanda.