Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

huic non apud volgum modo fides fuit, sed senatum quoque in curiam introductus movit.

216
vani quidam homines palam ferre perbene detectam in Leontinis esse avaritiam et crudelitatem Romanorum. eadem, si intrassent Syracusas, aut foediora etiam, quo maius ibi avaritiae praemium esset, facturos fuisse.

itaque claudendas cuncti portas et custodiendam urbem censere. sed non ab iisdem omnis timere eosdem odisse, ad militare genus omne partemque magnam plebis invisum esse nomen Romanum;

praetores optimatiumque pauci, quamquam inflati vano nuntio erant, tamen ad propius praesentiusque cautiores esse.

et iam ad Hexapylum erant Hippocrates atque Epicydes, serebanturque conloquia per propinquos popularium, qui in exercitu erant, ut portas aperirent sinerentque communem patriam defendi ab impetu Romanorum.

iam unis foribus Hexapyli apertis coepti erant recipi, cum praetores intervenerunt. et primo imperio minisque, deinde auctoritate deterrendo, postremo, ut omnia vana erant, obliti maiestatis precibus agebant, ne proderent patriam tyranni ante satellitibus et tum corruptoribus exercitus.

sed surdae ad ea omnia aures concitatae multitudinis erant, nec minore intus vi quam foris portae effringebantur, effractisque omnibus toto Hexapylo agmen receptum est.

praetores in Achradinam cum iuventute popularium confugiunt. mercennarii milites perfugaeque et quidquid regiorum militum Syracusis erat agmen hostium augent.

ita Achradina quoque primo impetu capitur, praetorumque nisi qui inter tumultum effugerunt omnes interficiuntur.

nox caedibus finem fecit. postero die servi ad pilleum vocati et carcere vincti emissi, confusaque haec omnis Hippocraten atque Epicyden creant praetores; Syracusaeque, cum breve tempus libertas adfulsisset, in antiquam servitutem reciderant.