Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

secundum salutem, ut adsolet, scriptum erat recte eum atque ordine fecisse, quod in Leontinis nulli pepercisset.

sed omnium mercennariorum militum eandem esse causam, nec umquam Syracusas quieturas, donec quicquam externorum auxiliorum aut in urbe aut in exercitu suo esset itaque daret operam,

ut eos, qui cum suis praetoribus castra ad Megara haberent, in suam potestatem redigeret ac supplicio eorum liberaret tandem Syracusas.

haec cum recitata essent, cum tanto clamore ad arma discursum est, ut praetores inter tumultum pavidi abequitaverint Syracusas.

et ne fuga quidem eorum seditio conpressa est, impetusque in Syracusanos milites fiebant; nec ab ullo temperatum foret, ni Epicydes atque Hippocrates irae multitudinis obviam issent, non a misericordia aut humano consilio, sed ne spem reditus praeciderent sibi et,

cum ipsos simul milites fidos haberent simul obsides,

tum cognatos quoque eorum atque amicos tanto merito primum, dein pignore sibi conciliarent.

expertique, quam vana aut levi aura mobile volgus esset, militem nancti ex eo numero, qui in Leontinis circumsessi erant, subornant, ut Syracusas perferret nuntium convenientem eis, quae ad falso nuntiata erant,

auctoremque se exhibendo ac velut visa, quae dubia erant, narrando concitaret iras hominum.