The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

urbs Croto murum in circuitu patentem duodecim milia passuum habuit ante Pyrrhi in Italiam adventum.

post vastitatem eo bello factam vix pars dimidia habitabatur: flumen, quod medio oppido fluxerat, extra frequentia tectis loca praeterfluebat, et arx erat procul eis, quae habitabantur.

sex milia aberat ab urbe nobile templum, ipsa urbe nobilius, Laciniae Iunonis, sanctum omnibus circa populis.

lucus ibi frequenti silva et proceris abietis arboribus saeptus laeta in medio pascua habuit, ubi omnis generis sacrum deae pecus pascebatur sine ullo pastore;

separatimque greges sui cuiusque generis nocte remeabant ad stabula, numquam insidiis ferarum, non fraude violati hominum.

magni igitur fructus ex eo pecore capti columnaque inde aurea solida facta et sacrata est; inclitumque templum divitiis etiam, non tantum sanctitate fuit.

ac miracula aliqua adfingunt, ut plerumque tam insignibus locis. fama est aram esse in vestibulo templi, cuius cinerem nullus umquam moveat ventus.

sed arx Crotonis una parte imminens mari, altera vergente in agrum, situ tantum naturali quondam munita, postea et muro cincta est, qua per aversas rupes ab Dionysio Siciliae tyranno per dolum fuerat capta.

ea tum arce satis, ut videbatur, tuta Crotoniatum optimates tenebant se, circumsedente cum Bruttiis eos etiam plebe sua.

postremo Bruttii, cum suis viribus inexpugnabilem viderent arcem, coacti necessitate Hannonis auxilium inplorant.

is his condicionibus ad deditionem compellere Crotoniates conatus, ut coloniam Bruttiorum eo deduci antiquamque frequentiam recipere vastam ac desertam bellis urbem paterentur, omnium neminem praeter Aristomachum movit.

morituros se adfirmabant citius quam inmixti Bruttiis in alienos ritus, mores legesque ac mox linguam etiam verterentur.

Aristomachus unus quando nec suadendo ad deditionem

185
satis valebat nec, sicut urbem prodiderat, locum prodendae arcis inveniebat, transfugit ad Hannonem.

Locrenses brevi post legati, cum permissu Hannonis arcem intrassent, persuadent, ut traduci se Locros paterentur nec ultima experiri vellent.

iam hoc ut sibi liceret, impetraverant et ab Hannibale missis ad id ipsum legatis. ita Crotone excessum est, deductique Crotoniatae ad mare naves conscendunt.

Locros omnis multitudo abeunt. — Apulia ne hiems quidem quieta inter Romanos atque Hannibalem erat. Luceriae Sempronius consul, Hannibal procul Arpis hibernabat.

inter eos levia proelia ex occasione aut opportunitate huius aut illius partis oriebantur, eis et in dies cautior tutiorque ab insidiis fiebat.