Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

in Sicilia Romanis omnia mutaverat mors regnumque ad Hieronymum nepotem eius translatum, puerum vixdum libertatem, nedum dominationem modice laturum.

aetatem, id ingenium tutores atque amici ad praecipitandum in omnia vitia acceperunt. quae ita futura cernens Hiero ultima senecta voluisse dicitur liberas Syracusas relinquere, ne sub dominatu puerili per ludibrium bonis artibus firmatumque interiret regnum.

huic consilio eius summa ope obstitere filiae, nomen regium penes puerum futurum ratae, regimen rerum omnium penes se virosque suos Adranodorum et Zoippum, qui Syracusanorum primi relinquebantur.

non facile erat iam agenti annum, circumsesso dies noctesque muliebribus blanditiis, liberare animum et convertere ad publicam a privata curam.

itaque tutores modo quindecim puero relinquit, quos precatus est moriens, ut fidem erga populum Romanum quinquaginta annos ab se cultam inviolatam servarent iuvenemque suis potissimum vestigiis insistere vellent et disciplinae, in qua eductus esset.

haec mandata. cum expirasset, tutores testamento prolato pueroque in contionem producto — erat autem quindecim tum ferme annorum —

paucis,

186
qui per contionem ad excitandos clamores dispositi erant, adprobantibus testamentum, ceteris velut patre amisso in orba civitate omnia timentibus munus suscipiunt. funus fit regium,

magis amore civium et caritate quam cura suorum celebre.

brevi deinde ceteros tutores summovet Adranodorus, iuvenem iam esse dictitans Hieronymum ac regni potentem; deponendoque tutelam ipse, quae cum pluribus communis erat, in se unum omnium vires convertit.

Vix quidem vel bono moderatoque regi facilis erat favor apud Syracusanos succedenti tantae caritati Hieronis;

verum enim vero Hieronymus, velut suis vitiis desiderabilem efficere vellet avum, primo conspectu omnia quam disparia essent ostendit.

nam qui per tot annos Hieronem filiumque eius Gelonem nec vestis habitu nec alio ullo insigni differentes a ceteris civibus vidissent,

ei conspexere purpuram ac diadema ac satellites armatos quadrigisque etiam alborum equorum interdum ex regia procedentem more Dionysi tyranni.

hunc tam superbum apparatum habitumque convenientes sequebantur contemptus omnium hominum, superbae aures, contumeliosa dicta, rari aditus non alienis modo sed tutoribus etiam, libidines novae, inhumana crudelitas.

itaque tantus omnis terror invaserat, ut quidam ex tutoribus aut morte voluntaria aut fuga praeverterent metum suppliciorum.

tres ex iis, quibus solis aditus in domum familiarior erat, Adranodorus et Zoippus, generi Hieronis, et Thraso quidam, de aliis quidem rebus magnopere audiebantur;

tendendo autem duo ad Carthaginienses, Thraso ad societatem Romanam, certamine ac studiis interdum in se convertebant animum adulescentis,