Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

ad hoc fessos iam animos Sardorum esse

162
diuturnitate imperii Romani, et proximo iis anno acerbe atque avare imperatum, gravi tributo et conlatione iniqua frumenti pressos; nihil deesse aliud quam auctorem, ad quem deficerent.

haec clandestina legatio per principes missa erat, maxime rem moliente Hampsicora, qui tum auctoritate atque opibus longe primus erat.

his nuntiis prope uno tempore turbati erectique Magonem cum classe sua copiisque in Hispaniam mittunt,

in Sardiniam Hasdrubalem deligunt ducem et tantum ferme copiarum, quantum Magoni, decernunt.

et Romae consoles transactis rebus quae in urbe agendae erant, movebant iam sese ad bellum.

Ti. Sempronius militibus Sinuessam diem ad conveniendum edixit, et Q. Fabius, consulto prius senatu, ut frumenta omnes ex agris ante kal. Iunias primas in urbes munitas conveherent;

qui non invexisset, eius se agrum populaturum, servos sub hasta venditurum, villas incensurum. ne praetoribus quidem, qui ad ius dicendum creati erant, vacatio a belli administratione data est.

Valerium praetorem in Apuliam ire placuit ad exercitum a Terentio accipiendum; cum ex Sicilia legiones venissent, iis potissimum uti ad regionis eius praesidium, Terentianum exercitum Tarentum mitti cum aliquo legatorum;

et viginti quinque naves datae, quibus oram maritimam inter Brundisium ac Tarentum tutari posset.

par navium numerus Q. Fulvio praetori urbano decretus ad suburbana litora tutanda.

C. Terentio proconsuli negotium datum, ut in Piceno agro conquisitionem militum haberet locisque iis praesidio esset.

et T. Otacilius Crassus postquam aedem Mentis in Capitolio dedicavit, in Siciliam cum imperio, qui classi praeesset, missus.