Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

postquam Marcellus ab exercitu rediit, comitia consuli subrogando in locum L. Postumii edicuntur.

creatur ingenti consensu

161
Marcellus, qui extemplo magistratum occiperet. cui ineunti consulatum cum tenuisset, vocati augures vitio creatum videri pronuntiaverunt; volgoque patres ita fama ferebant, quod tum primum duo plebei consules facti essent, id deis cordi non esse.

in locum Marcelli, ubi is se magistratu abdicavit, suffectus Q. Fabius Maximus tertium. mare arsit eo anno;

ad Sinuessam bos eculeum peperit; signa Lanuvii ad Sospitae cruore manavere, lapidibusque circa id templum pluit. ob quem imbrem novemdiale, ut adsolet, sacrum fuit, ceteraque prodigia cum cura expiata.

consules exercitus inter sese diviserunt. Fabio exercitus Teani, cui M. Iunius dictator praefuerat, evenit;

Sempronio volones, qui ibi erant, et sociorum viginti quinque milia, M. Valerio praetori legiones, quae ex Sicilia redissent, decretae; M. Claudius pro consule ad eum exercitum, qui supra Suessulam Nolae praesideret, missus; praetores in Siciliam ac Sardiniam profecti.

consules edixerunt, quotiens in senatum vocassent, uti senatores quibusque in senatu dicere sententiam liceret ad portam Capenam convenirent.

praetores, quorum iuris dictio erat, tribunalia ad Piscinam publicam posuerunt; eo vadimonia fieri iusserunt, ibique eo anno ius dictum est.

interim Carthaginem unde Mago, frater Hanniballs, duodecim milia peditum et mille quingentos equites, viginti elephantos, mille argenti talenta in Italiam transmissurus erat cum praesidio sexaginta navium longarum,

nuntius adfertur in Hispania rem male gestam omnesque ferme eius provinciae populos ad Romanos defecisse.

erant, qui Magonem cum classe ea copiisque omissa Italia in Hispaniam averterent, cum Sardiniae recipiendae repentina spes adfulsit:

parvum ibi exercitum Romanum esse; veterem praetorem inde A. Cornelium provinciae peritum decedere, novum expectari;