Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

isdem ferme diebus et Bruttiorum exercitus Crotonem, Graecam urbem, circumsedit, opulentam quondam armis virisque, tum iam adeo multis magnisque cladibus adflictam, ut omnis aetatis minus duo milia civium superessent.

itaque urbe a defensoribus vacua facile potiti hostes sunt; arx tantum retenta, in quam inter tumultum captae urbis e media caede quidam effugere.

et Locrenses descivere ad Bruttios Poenosque prodita multitudine a principibus.

Regini tantummodo regionis eius et in fide erga Romanos et potestatis suae ad ultimum manserunt.

in Siciliam quoque eadem inclinatio animorum

159
pervenit, et ne domus quidem Hieronis tota ab defectione abstinuit.

namque Gelo, maximus stirpis, contempta simul senectute patris simul post Cannensem cladem Romana societate ad Poenos defecit,

movissetque in Sicilia res, nisi mors adeo opportuna, ut patrem quoque suspicione aspergeret, armantem eum multitudinem sollicitantemque socios absumpsisset.

haec eo anno in Italia, in Africa, in Sicilia, in Hispania vario eventu acta. exitu anni Q. Fabius Maximus a senatu postulavit, ut aedem Veneris Erycinae, quam dictator vovisset, dedicare liceret.

senatus decrevit, ut Ti. Sempronius consul designatus, cum magistratum inisset, ad populum ferret, ut Q. Fabium duumvirum esse iuberent aedis dedicandae causa.