Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

et M. Aemilio Lepido, qui consul augurque fuerat, filii tres, Lucius, Marcus, Quintus, ludos funebres per triduum et gladiatorum paria duo et viginti in foro dederunt.

aediles curules C. Laetorius et Ti. Sempronius Gracchus, consul designatus, qui in aedilitate magister equitum fuerat, ludos Romanos fecerunt, qui per triduum instaurati sunt.

plebei ludi aedilium M. Aureli Cottae et M. Claudi Marcelli ter instaurati. circumacto tertio anno Punici belli Ti. Sempronius consul idibus Martiis magistratum init.

praetores Q. Fulvius Flaccus, qui antea bis consul censorque fuerat, urbanam, M. Valerius Laevinus peregrinam sortem in iuris dictione habuit; Ap. Claudius Pulcher Siciliam, Q. Mucius Scaevola Sardiniam sortiti sunt. M. Marcello pro consule imperium esse populus iussit,

quod post Cannensem cladem unus Romanorum imperatorum in Italia prospere rem gessisset.

senatus, quo die primum est in Capitolio consultus,

decrevit, ut eo anno duplex tributum imperaretur, simplex confestim exigeretur, ex quo praesens omnibus militibus daretur, praeterquam qui milites ad Cannas fuissent.

de exercitibus ita

160
decreverunt, ut duabus legionibus urbanis Ti. Sempronius consul Cales ad conveniendum diem ediceret; inde eae legiones in castra Claudiana supra Suessulam deducerentur.

quae ibi legiones essent — erant autem Cannensis maxime exercitus — , eas Appius Claudius Pulcher praetor in Siciliam traiceret, quaeque in Sicilia essent, Romam deportarentur.