Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

farre ex agris circa undique convecto cum conplura dolia conplesset, nuntium ad magistratum Casilinum misit, ut exciperent dolia, quae amnis deferret.

insequenti nocte intentis omnibus in flumen ac spem

147
ab nuntio Romano factam dolia medio missa amni defluxerunt;

aequaliterque inter omnes frumentum divisum. id postero quoque die ac tertio factum est; nocte et mittebantur et perveniebant; eo custodias hostium fallebant.

imbribus deinde continuis citatior solito amnis transverse vertice dolia impulit ad ripam, quam hostes servabant. ibi haerentia inter obnata ripis salicta conspiciuntur, nuntiatumque Hannibali est, et deinde intentiore custodia cautum, ne quid falleret Volturno ad urbem missum.

nuces tamen fusae ab Romanis castris, cum medio ad Casilinum defluerent, cratibus excipiebantur.

postremo ad id ventum inopiae est, ut lora detractasque scutis pelles, ubi fervida mollissent aqua, mandere conarentur nec muribus aliove animali abstinerent et omne herbarum radicumque genus aggeribus infimis muri eruerent.

et cum hostes obarassent, quidquid herbidi terreni extra murum erat, raporum semen iniecerunt, ut Hannibal “Eone usque, dum ea nascuntur, ad Casilinum sessurus sum?” exclamaret;