Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

ceterum mitescente iam hieme educto ex hibernis milite Casilinum redit,

ubi, quamquam ab oppugnatione cessatum erat, obsidio tamen continua oppidanos praesidiumque ad ultimum inopiae adduxerat.

castris Romanis Ti. Sempronius praeerat dictatore auspiciorum repetendorum causa profecto Romam.

Marcellum et ipsum cupientem ferre auxilium obsessis et Volturnus amnis inflatus aquis et preces Nolanorum Acerranorumque tenebant Campanos timentium, si praesidium Romanum abscessisset.

Gracchus adsidens tantum Casilino, quia praedictum erat dictatoris, ne quid absente eo rei gereret, nihil movebat, quamquam, quae facile omnem patientiam vincerent, nuntiabantur a Casilino: nam

et praecipitasse se quosdam non tolerantes famem constabat, et stare inermes in muris nuda corpora ad missilium telorum ictus praebentes.

ea aegre patiens Gracchus, cum neque pugnam conserere dictatoris iniussu auderet — pugnandum autem esse, si palam frumentum inportaret, videbat — neque clam inportandi spes esset,