The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

Hannibal cum iam inde procul esset, Gaetulos cum praefecto nomine Isalca praemittit ac primo, si fiat conloquii copia, verbis benignis ad portas aperiundas praesidiumque accipiendum perlicere iubet, si in pertinacia perstent, vi rem gerere ac temptare, si qua parte invadere urbem possit.

ubi ad moenia

145
adcessere, quia silentium erat, solitudo visa; metuque concessum barbarus ratus moliri portas et claustra refringere parat,

patefactis repente portis cohortes duae, ad id ipsum instructae intus, ingenti cum tumultu erumpunt stragemque hostium faciunt.

ita primis repulsis Maharbal cum maiore robore virorum missus nec ipse eruptionem cohortium sustinuit.

postremo Hannibal castris ante ipsa moenia positis parvam urbem parvumque praesidium summa vi atque omnibus copiis oppugnare parat, ac dum instat lacessitque, corona undique circumdatis moenibus, aliquot milites et promptissimum quemque e muro turribusque ictos amisit.

semel ultro erumpentis agmine elephantorum opposito prope interclusit trepidosque conpulit in urbem satis multis ut ex tanta paucitate interfectis. plures cecidissent, ni nox proelio intervenisset.

postero die omnium animi ad oppugnandum accenduntur, utique postquam corona aurea muralis proposita est, atque ipse dux castelli loco positi segnem oppugnationem Sagunti expugnatoribus exprobrabat, Cannarum Trasumennique et Trebiae singulos admonens universosque.

inde vineae quoque coeptae agi cuniculique. nec ad varios conatus hostium aut vis ulla aut ars deerat ab sociis Romanorum:

propugnacula adversus vineas statuere, transversis cuniculis hostium cuniculos excipere, et palam et clam coeptis obviam ire, pudor etiam Hannibalem ab incepto avertit, castrisque ac praesidio modico inposito, ne omissa res videretur, in hiberna Capuam concessit.

ibi partem maiorem hiemis exercitum in tectis habuit, adversus omnia humana mala saepe ac diu duratum, bonis inexpertum atque insuetum.

itaque, quos nulla mali vicerat vis, perdidere nimia bona ac voluptates inmodicae, et eo inpensius, quo avidius ex insolentia in eas se merserant.

somnus enim et vinum et epulae et scorta balineaque et otium consuetudine in dies blandius ita enervaverunt corpora animosque,

146
ut magis deinde praeteritae victoriae eos quam praesentes tutarentur vires,

maiusque id peccatum ducis apud peritos artium militarium haberetur, quam quod non ex Cannensi acie protinus ad urbem Romanam duxisset; illa enim cunctatio distulisse modo victoriam videri potuit, hic error vires ademisse ad vincendum. itaque hercule, velut si cum alio exercitu.

a Capua exiret, nihil usquam pristinae disciplinae tenuit.

nam et redierunt plerique scortis inpliciti, et, ubi primum sub pellibus haberi coepti sunt, viaque et alius militaris labor excepit, tironum modo corporibus animisque deficiebant,

et deinde per omne aestivorum tempus magna pars sine commeatibus ab signis dilabebantur, neque aliae latebrae quam Capua desertoribus erant.