Hannibal cum iam inde
ubi ad moenia
ita primis repulsis Maharbal cum maiore robore virorum missus nec ipse eruptionem cohortium sustinuit.
postremo Hannibal castris ante ipsa moenia positis parvam urbem parvumque praesidium summa vi atque omnibus copiis oppugnare parat, ac dum instat lacessitque, corona undique circumdatis moenibus, aliquot milites et promptissimum quemque e muro turribusque ictos amisit.
semel ultro erumpentis agmine elephantorum opposito prope interclusit trepidosque conpulit in urbem satis multis ut ex tanta paucitate interfectis. plures cecidissent, ni nox proelio intervenisset.
postero die omnium animi ad oppugnandum accenduntur, utique
postquam corona aurea muralis proposita est, atque ipse dux
castelli
inde vineae quoque coeptae agi cuniculique. nec ad varios conatus
hostium aut vis ulla aut ars deerat ab
sociis Romanorum:
propugnacula adversus vineas statuere, transversis cuniculis
hostium cuniculos excipere, et palam et clam coeptis obviam ire,
ibi partem maiorem hiemis exercitum in tectis habuit, adversus omnia humana mala saepe ac diu duratum, bonis inexpertum atque insuetum.
itaque, quos nulla mali vicerat vis, perdidere nimia bona ac voluptates inmodicae, et eo inpensius, quo avidius ex insolentia in eas se merserant.
somnus enim et vinum et epulae et scorta balineaque et otium
consuetudine in dies blandius ita enervaverunt corpora
animosque,
maiusque id peccatum ducis apud peritos artium militarium haberetur, quam quod non ex Cannensi acie protinus ad urbem Romanam duxisset; illa enim cunctatio distulisse modo victoriam videri potuit, hic error vires ademisse ad vincendum. itaque hercule, velut si cum alio exercitu.
a Capua exiret, nihil usquam pristinae disciplinae tenuit.
nam et redierunt plerique scortis inpliciti, et, ubi primum sub pellibus haberi coepti sunt, viaque et alius militaris labor excepit, tironum modo corporibus animisque deficiebant,
et deinde per omne aestivorum tempus magna pars sine commeatibus ab signis dilabebantur, neque aliae latebrae quam Capua desertoribus erant.