Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

erat iuvenis acer et sociorum ea tempestate prope nobilissimus eques. seminecem eum ad Cannas in acervo caesorum corporum inventum curatumque benigne etiam cum donis Hannibal domum remiserat.

ob eius gratiam meriti rem Nolanam in ius dicionemque dare voluerat Poeno, anxiumque eum et sollicitum cura novandi res praetor cernebat.

ceterum cum aut poena cohibendus esset aut beneficio conciliandus, sibi adsumpsisse quam hosti ademisse fortem ac strenuum maluit socium, accitumque ad se benigne appellat:

multos eum invidos inter popularis habere inde existimatu facile esse, quod nemo civis Nolanus sibi indicaverit, quam multa eius egregia facinora militaria essent;

sed qui in Romanis militaverit castris, non posse obscuram eius virtutem esse. multos sibi, qui cum eo stipendia fecerint, referre, qui vir esset ille, quaeque et quotiens pericula pro salute ac dignitate populi Romani adisset,

utique Cannensi proelio non prius pugna abstiterit, quam prope exsanguis ruina superincidentium virorum, equorum armorumque sit oppressus.

“itaque macte virtute esto,” inquit “apud me tibi omnis honos atque omne praemium erit, et

142
quo frequentior mecum fueris,

senties eam rem tibi dignitati atque emolumento esse,” laetoque iuveni promissis equum eximium dono dat, bigatosque quingentos quaestorem numerare iubet; lictoribus imperat, ut eum se adire, quotiens velit, patiantur.

hac comitate Marcelli ferocis iuvenis animus adeo est mollitus, ut nemo inde sociorum rem Romanam fortius ac fidelius iuverit. cum Hannibal ad portas esset —

Nolam enim rursus a Nuceria movit castra — plebesque Nolana de integro ad defectionem spectaret,

Marcellus sub adventum hostium intra muros se recepit, non castris metuens, sed ne prodendae urbis occasionem nimis multis in eam inminentibus daret.

instrui deinde utrimque acies coeptae, Romanorum pro moenibus Nolae, Poenorum ante castra sua. proelia hinc parva inter urbem castraque et vario eventu fiebant, quia duces nec prohibere paucos temere procursantis nec dare signum universae pugnae volebant.