Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

placere enim sibi defectionem ad Hannibalem simulant; quibus autem condicionibus in foedus amicitiamque novam transeant, parum constare.

ita spatio sumpto legatos propere ad praetorem Romanum Marcellum Claudium, qui Casilini cum exercitu erat, mittunt docentque, quanto in discrimine sit Nolana res: agrum Hannibalis esse et Poenorum, urbem extemplo futuram, ni subveniatur;

concedendo plebei senatum, ubi velint, defecturos se, ne deficere praefestinarent, effecisse.

Marcellus conlaudatis Nolanis eadem simulatione extrahi rem in suum adventum iussit, interim celari, quae secum acta essent, spemque omnem auxilii Romani.

ipse a Casilino Caiatiam petit atque inde Volturno amni traiecto per agrum Saticulanum Trebianumque super Suessulam per montis Nolam pervenit.

sub adventum praetoris Romani Poenus agro Nolano excessit et ad mare proxime Neapolim descendit, cupidus maritimi oppidi potiundi, quo cursus navibus tutus ex Africa esset.

ceterum postquam Neapolim a praefecto Romano teneri accepit — M. Iunius Silanus erat, ab ipsis Neapolitanis accitus — , Neapoli quoque sicut Nola omissa petit Nuceriam.

eam cum aliquamdiu circumsedisset, saepe vi saepe sollicitandis nequiquam nunc plebe nunc principibus, fame demum in deditionem accepit, pactus, ut inermes cum singulis

141
abirent vestimentis.

deinde, ut qui a principio mitis omnibus Italicis praeter Romanos videri vellet, praemia atque honores, qui remanserint ac militare secum voluissent, proposuit.

nec ea spe quemquam tenuit: dilapsi omnes, quo quemque hospitia aut fortuitus animi impetus tulit, per Campaniae urbes, maxime Nolam Neapolimque.

cum ferme triginta senatores, ac forte primus quisque, Capuam petissent, exclusi inde, quod portas Hannibali clausissent, Cumas se contulerunt. Nuceriae praeda militi data est, urbs direpta atque incensa.

Nolam Marcellus non sui magis fiducia praesidii quam voluntate principum habebat; plebs timebatur, et ante omnis L. Bantius, quem conscientia temptatae defectionis ac metus a praetore Romano nunc ad proditionem patriae, nunc, si ad id fortuna defuisset, ad transfugiendum stimulabat.