The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

nisi quis credere potest adfuisse erumpentibus, qui, ne erumperent, obsistere conati sunt, aut non invidere eos cum incolumitati tum gloriae illorum per virtutem partae, cum sibi timorem ignaviamque servitutis ignominiosae causam esse sciant.

maluerunt in tentoriis latentes simul lucem atque hostem expectare, cum silentio noctis erumpendi

123
occasio esset. atenim ad erumpendum e castris defuit animus, ad tutanda fortiter castra animum habuerunt; dies noctesque aliquot obsessi vallum armis,

se ipsi tutati vallo sunt; tandem ultima ausi passique, cum omnia subsidia vitae deessent adfectisque fame viribus arma iam sustinere nequirent, necessitatibus magis humanis quam armis victi sunt.

orto sole hostis ad vallum accessit; ante secundam horam, nullam fortunam certaminis experti, tradiderunt arma ac se ipsos.

haec vobis istorum per biduum militia fuit. cum in acie stare ac pugnare decuerat, in castra refugerunt; cum pro vallo pugnandum erat, castra tradiderunt, neque in acie neque in castris utiles.

et vos redimamus? cum erumpere e castris oportet, cunctamini ac manetis; cum manere et castra tutari armis necesse est, et castra et arma et vos ipsos traditis hosti.

ego non magis istos redimendos, patres conscripti, censeo, quam illos dedendos Hannibali, qui per medios hostis e castris eruperunt ac per summam virtutem se patriae restituerunt.”