Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

postquam Manlius dixit, quamquam patrum quoque plerosque captivi cognatione attingebant, praeter exemplum civitatis minime in captivos iam inde antiquitus indulgentis, pecuniae quoque summa homines movit,

quia nec aerarium exhauriri, magna iam summa erogata in servos ad militiam emendos armandosque, nec Hannibalem maxime huiusce rei, ut fama erat, egentem locupletari volebant.

cum triste responsum, non redimi captivos, redditum esset, novusque super veterem luctus tot iactura civium adiectus esset, cum magnis fletibus questibusque legatos ad portam prosecuti sunt.

unus ex iis domum abiit, quod fallaci reditu in castra iure iurando se exsolvisset. quod ubi innotuit relatumque ad senatum est, omnes censuerunt conprehendendum et custodibus publice datis deducendum ad Hannibalem esse. est et alia de captivis fama:

decem primo venisse; de eis cum dubitatum in senatu esset, admitterentur

124
in urbem necne, ita admissos esse, ne tamen iis senatus daretur;

morantibus deinde longius omnium spe alios tris insuper legatos venisse, L. Scribonium et C. Calpurnium et L. Manlium;

tum demum ab cognato Scribonii tribuno plebis de redimendis captivis esse, nec censuisse redimendos senatum; et novos legatos tris ad Hannibalem revertisse, decem veteres remansisse,