Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

numquam salva urbe tantum pavoris tumultusque intra Romana fuit. itaque succumbam oneri neque adgrediar narrare, quae edissertando minora vero faciam. consule exercituque ad Trasumennum priore anno amisso,

non vulnus super vulnus, sed multiplex clades, cum duobus consulibus duo consulares exercitus amissi nuntiabantur, nec ulla iam castra Romana nec ducem nec esse;

Hannibalis Apuliam, Samnium ac iam prope totam Italiam factam. nulla profecto alia gens tanta mole cladis non obruta esset.

compares cladem ad insulas Carthaginiensium proelio navali acceptam, qua fracti Sicilia ac Sardinia cessere et vectigalis ac stipendiarios fieri se passi sunt, aut pugnam adversam in Africa, cui postea hic ipse Hannibal succubuit: nulla ex parte conparandae sunt, nisi quod minore animo latae sunt.

P. Furius Philus et M. Pomponius praetores senatum in curiam Hostiliam vocaverunt, ut de urbis custodia consulerent;

neque enim dubitabant deletis exercitibus hostem ad oppugnandam Romam, quod unum opus belli restaret, venturum.

cum in malis sicuti ingentibus ita ignotis ne consilium quidem satis expedirent, obstreperetque clamor lamentantium mulierum, et nondum palam facto vivi mortuique per omnes paene domos promiscue conplorarentur,

tum Q. Fabius Maximus censuit equites expeditos et Appia et Latina via mittendos, qui obvios percunctando — aliquos profecto ex fuga passim fore — referant, quae fortuna consulum atque exercituum sit et,

si quid dii immortales, miseriti imperil, reliquum Romani nominis fecerint, ubi eae copiae sint; quo se Hannibal post proelium contulerit, quid paret, quid agat acturusque sit.