Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

nec enim inde votis aut inploratione deum sed vi ac virtute evadendum esse; per medias acies ferro viam fieri et, quo timoris minus sit, eo minus ferme periculi esse.

ceterum prae strepitu ac tumultu nec consilium nec imperium accipi poterat, tantumque aberat, ut sua signa atque ordines et locum noscerent, ut vix ad arma capienda aptandaque pugnae conpeteret animus, opprimerenturque quidam onerati magis iis quam tecti. et erat in tanta caligine maior usus aurium quam oculorum.

ad gemitus vulnerum ictusque corporum aut armorum et mixtos terrentium paventiumque clamores circumferebant ora oculosque.

alii fugientes pugnantium globo inlati haerebant, alios redeuntes in pugnam avertebat fugientium agmen.

deinde, ubi in omnis partis nequiquam impetus capti, et ab lateribus montes ac lacus, a fronte et ab tergo hostium acies claudebant, apparuitque nullam nisi in dextera ferroque salutis spem esse,

tum sibi quisque dux adhortatorque factus ad rem gerendam et nova de integro exorta pugna est, non illa ordinata

67
per principes hastatosque ac triarios, nec ut pro signis antesignani, post signa alia pugnaret acies, nec ut in sua legione miles aut cohorte aut manipulo esset:

fors conglobabat et animus suus cuique ante aut post pugnandi ordinem dabat; tantusque fuit ardor animorum, adeo intentus pugnae animus, ut eum motum terrae, qui multarum urbium Italiae magnas partes prostravit avertitque cursu rapidos amnis, mare fluminibus invexit, montes lapsu ingenti proruit, nemo pugnantium senserit.

tris ferme horas pugnatum est, et ubique atrociter; circa consulem tamen acrior infestiorque pugna est.

eum et robora virorum sequebantur et ipse, quacumque in parte premi ac laborare senserat suos, inpigre ferebat opem;

insignemque armis et hostes summa vi petebant et tuebantur cives, Insuber eques — Ducario nomen erat — facie quoque noscitans consulem “En” inquit “hic est,” popularibus suis “qui legiones nostras cecidit agrosque et urbem est depopulatus! iam ego hanc victimam manibus peremptorum foede civium dabo.” subditisque calcaribus equo per confertissimam hostium turbam impetum facit, obtruncatoque prius armigero, qui se infesto venienti obviam obiecerat, consulem lancea transfixit; spoliare cupientem triarii obiectis scutis arcuere.

magnae partis fuga inde primum coepit; et iam nec lacus nec montes pavori obstabant: per omnia arta praeruptaque velut caeci evadunt, armaque et viri super alios alii praecipitantur.