Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

pepulerunt tamen iam paucos superantis et labore ac vulneribus fessos. inde dissipati omnes sunt, equosque ad fugam qui poterant repetebant.

Cn. Lentulus tribunus militum cum praetervehens equo sedentem in saxo cruore oppletum consulem vidisset,

“L. Aemili,” inquit “quem unum insontem culpae cladis hodiernae dei respicere debent, cape hunc equum, dum et tibi virium aliquid superest et comes ego te tollere possum ac protegere.

ne funestam hanc pugnam morte consulis feceris; etiam sine hoc lacrimarum satis luctusque est.”

110
ad ea consul:

“tu quidem, Cn. Corneli, macte virtute esto; sed cave frustra miserando exiguum e manibus hostium evadendi absumas.

abi, nuntia publice patribus, urbem Romanam muniant ac, priusquam victor hostis advenit, praesidiis firment; Q. Fabio, L. Aemilium praeceptorum eius et vixisse adhuc et mori.

me in hac strage militum meorum patere expirare, ne aut reus iterum e consulatue sim aut accusator collegae existam, ut alieno crilatu sim aut accusator collegae existam, ut alieno crimine innocentiam meam protegam.”

haec eos agentis prius turba fugientium civium, deinde hostes oppressere; consulem ignorantes, quis esset, obruere telis, Lentulum inter tumultum abripuit equus. tum undique effuse fugiunt.

septem milia hominum in minora castra decem in maiora, duo ferme in vicum ipsum Cannas; — perfugerunt, qui extemplo a Carthalone atque equitibus nullo munimento tegente vicum circumventi sunt.

consul alter, seu forte seu consilio nulli fugientium insertus agmini, cum quinquaginta fere equitibus perfugit.