Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

quadraginta quinque milia quingenti pedites, duo milia septingenti equites et tantadem prope civium sociorumque pars caesi dicuntur; in his ambo consulum quaestores,

L. Atilius et L. Furius Bibaculus, et undetriginta tribuni militum, consulares quidam praetoriique et aedilicii — inter eos Cn. Servilium Geminum et M. Minucium numerant, qui magister equitum priore anno, aliquot annis ante consul fuerat —

, octoginta praeterea aut senatores aut qui eos magistratus gessissent, unde in senatum legi deberent, cum sua voluntate milites in legionibus facti essent.

capta eo proelio tria milia peditum et equites mille et quingenti dicuntur.

haec est pugna Cannensis, cladi nobilitate par,

ceterum uti eis, quae post pugnam accidere, levior, quia ab hoste est cessatum, sic strage exercitus gravior foediorque.

fuga namque ad Aliam sicut urbem prodidit, ita exercitum servavit; ad Cannas fugientem

111
consulem vix quinquaginta secuti sunt, alterius morientis prope totus exercitus fuit.

binis in castris cum multitudo semiermis sine ducibus esset, nuntium, qui in maioribus erant, mittunt, dum proelio, deinde ex laetitia epulis fatigatos quies nocturna hostes premeret, ut ad se transirent: uno agmine Canusium abituros esse.

eam sententiam alii totam aspernari: cur enim illos, qui se arcessant, ipsos non venire, cum aeque coniungi possent? quia videlicet plena hostium in medio essent, et aliorum quam sua corpora tanto periculo mallent obicere.

aliis non tam sententia displicere quam animus deesse. tum p. Sempronius Tuditanus tribunus militum “capi ergo mavultis” inquit “ab avarissimo et crudelissimo hoste, aestimarique capita vestra et exquiri pretia ab interrogantibus, Romanus civis sis an Latinus socius, ut ex tua contumelia et miseria alteri honos quaeratur?