Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

tum experta nobilitas parum fuisse virium in eius L. Aemilium Paulum, qui cum M. Livio consul fuerat, ex collegae, ex qua prope ambustus evaserat, infestum plebei, diu ac multum recusantem ad petitionem conpellit.

is proximo comitiali die concedentibus omnibus, qui cum Varrone certaverant, par magis in adversando quam collega datur consuli.

inde praetorum comitia habita: creati M. Pomponius Matho et Furius Philus. Philo Romae iuri dicundo urbana sors, Pomponio inter civis Romanos et peregrinos evenit.

additi duo praetores, M. Claudius Marcellus in Siciliam, L. Postumius Albinus in Galliam.

omnes absentes creati sunt, nec cuiquam eorum praeter Terentium consulem mandatus honos, quem non iam antea gessisset, praeteritis aliquot fortibus ac strenuis viris, quia in tali tempore nulli novus magistratus videbatur mandandus.

exercitus quoque multiplicati sunt; quantae autem copiae peditum equitumque additae sint, adeo et numero et genere copiarum variant auctores, ut vix quicquam satis certum adfirmare ausus sim.

decem milia novorum militum alii scripta in supplementum, alii novas quattuor legiones, ut octo legionibus rem gererent;

numero quoque peditum equitumque legiones auctas milibus peditum et centenis equitibus in singulas adiectis, ut quina milia peditum, treceni equites essent, socii duplicem numerum equitum darent,

peditis aequarent, septemque et octoginta milia armatorum et ducentos in castris Romanis fuisse, cum pugnatum ad Cannas est, quidam auctores sunt.

illud haudquaquam discrepat, maiore conatu atque impetu rem actam quam prioribus annis, quia spem posse vinci hostem dictator praebuerat.

ceterum priusquam signa ab urbe novae legiones

98
moverent, decemviri libros adire atque inspicere iussi ; propter territos vulgo homines novis prodigiis.

et Romae in Aventino et Ariciae nuntiatum erat sub idem tempus lapidibus pluvisse, et multo cruore signa in Sabinis sudasse, et Caeretes aquas fonte calido gelidas manasse;

id quidem etiam, quod saepius acciderat magis terrebat; et in via fornicata, quae ad Campum erat, aliquot homines de caelo tacti exanimatique fuerant.

ea prodigia ex libris procurata. legati a Paesto pateras aureas Romam attulerunt. iis sicut Neapolitanis gratiae actae, aurum non acceptum.

per eosdem dies ab Hierone classis Ostia cum magno commeatu accessit.

legati in senatum introducti nuntiarunt caedem C. Flamini consulis exercitusque allatam adeo aegre tulisse regem Hieronem, ut nulla sua propria regnique sui clade moveri magis potuerit.

itaque, quamquam probe sciat magnitudinem populi Romani admirabiliorem prope adversis rebus quam secundis esse,

tamen se omnia, quibus a bonis fidelibusque sociis bella iuvari soleant, misisse; quae ne accipere abnuant, magno opere se patres conscriptos orare.

iam omnium primum ominis causa Victoriam auream pondo ducentum ac viginti adferre sese: acciperent eam tenerentque et haberent propriam et perpetuam.

advexisse etiam trecenta milia modium tritici, ducenta hordei, ne commeatus deessent, et quantum praeterea opus esset, quo iussissent, subvecturos.