Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

milite atque equite scire nisi Romano Latinique nominis non uti populum Romanum; levium armorum auxilia etiam externa vidisse in castris Romanis:

itaque misisse mille sagittariorum ac funditorum, aptam manum adversus Baliares ac Mauros pugnacesque alias missili telo gentes.

ad ea dona consilium quoque addebant, ut praetor, cui provincia Sicilia evenisset, classem in Africam traiceret, ut et hostes in terra sua bellum haberent minusque laxamenti daretur iis ad auxilia Hannibali summittenda.

ab senatu ita responsum regis

99
legatis est, virum bonum egregiumque socium Hieronem esse atque uno tenore, ex quo in amicitiam populi venerit, fidem coluisse ac rem Romanam omni tempore ac loco munifice adiuvisse. id perinde ac deberet gratum populo Romano esse.

aurum et a civitatibus quibusdam allatum gratia rei accepta non accepisse populum Romanum;

victoriam omenque accipere sedemque ei se divae dare dicare Capitolium, templum optimi maximi. in ea arce urbis Romanae volentem propitiamque, firmam ac stabilem fore populo Romano.

funditores sagittariique et frumentum traditum consulibus. quinqueremes ad * navium classem, quae cum T. Otacilio propraetore in Sicilia erat, quinque et viginti additae, permissumque est, ut, si e re publica censeret esse, in Africam traiceret.

dilectu perfecto consules paucos morati dies, dum ab sociis ac nomine Latino venirent milites.

tun quod numquam antea factum erat, iure iurando ab tribunis militum adacti milites;

nam ad eam diem nihil praeter sacramentum fuerat, iussu consulum conventuros neque iniussu abituros, et ubi ad decuriatum aut centuriatum convenissent, sua voluntate ipsi inter sese decuriati equites,

centuriati pedites coniurabant sese fugae atque formidinis ergo non abituros neque ex ordine recessuros nisi teli sumendi aut aptandi et aut hostis feriendi aut civis servandi causa.

id ex voluntario inter ipsos foedere ad tribunos ac legitimam iuris iurandi adactionem translatum.

contiones priusquam ab urbe signa moverentur, consulis Varronis multae ac feroces fuere, denuntiantis bellum arcessitum in Italiam ab nobilibus mansurumque in visceribus rei publicae, si plures Fabios imperatores haberet, se, quo die hostem vidisset, perfecturum.

collegae eius Pauli una,

pridie quam ab urbe proficisceretur, contio fuit, verior quam gratior populo, qua nihil inclementer in Varronem dictum nisi id modo, mirari se,

qui dux, priusquam aut suum aut hostium

100
exercitum, locorum situm, naturam regionis nosset iam nunc togatus in urbe sciret,

quae sibi agenda armato forent, et diem quoque praedicere posset, qua cum hoste signis collatis esset dimicaturus:

se, consilia magis res dent hominibus quam homines rebus ea ante tempus inmatura non praecepturum; optare, ut, quae caute ac consulte gesta essent, satis evenirent;

temeritatem, praeterquam quod stulta sit infelicem etiam ad id locorum fuisse.

sua sponte apparebat tuta celeribus consiliis praepositurum, et, quo id constantius perseveraret, Q. Fabius Maximus sic eum proficiscentem adlocutus fertur: