The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

cum his orationibus accensa plebs esset, tribus patriciis petentibus, . Cornelio L. Manlio Volsone M. Aemilio Lepido, duobus nobilium iam

97
familiarum plebeis,

C. Atilio Serrano et Q. Aelio Paeto, quorum alter pontifex, alter augur erat, C. Terentius consul unus creatur, ut in manu eius essent comitia rogando collegae.

tum experta nobilitas parum fuisse virium in eius L. Aemilium Paulum, qui cum M. Livio consul fuerat, ex collegae, ex qua prope ambustus evaserat, infestum plebei, diu ac multum recusantem ad petitionem conpellit.

is proximo comitiali die concedentibus omnibus, qui cum Varrone certaverant, par magis in adversando quam collega datur consuli.

inde praetorum comitia habita: creati M. Pomponius Matho et Furius Philus. Philo Romae iuri dicundo urbana sors, Pomponio inter civis Romanos et peregrinos evenit.

additi duo praetores, M. Claudius Marcellus in Siciliam, L. Postumius Albinus in Galliam.

omnes absentes creati sunt, nec cuiquam eorum praeter Terentium consulem mandatus honos, quem non iam antea gessisset, praeteritis aliquot fortibus ac strenuis viris, quia in tali tempore nulli novus magistratus videbatur mandandus.