Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

cum quattuor legionibus universe pugnari posse apparuisset eo,

quod M. Minucius absente Fabio prospere pugnasset duas legiones hosti ad caedem obiectas, deinde ex ipsa caede ereptas, ut pater patronusque appellaretur, qui prius vincere prohibuisset Romanos quam vinci.

consules deinde Fabianis artibus, cum debellare possent, bellum traxisse. id foedus inter omnes nobilis ictum, nec finem ante belli habituros, quam consulem vere plebeium, id est hominem novum, fecissent;

nam plebeios nobiles iam eisdem initiatos esse sacris et contemnere plebem, ex quo contemni a patribus desierint, coepisse.

cui non apparere id actum et quaesitum esse, ut interregnum iniretur, ut in patrum potestate comitia essent?

id consules ambos ad exercitum morando quaesisse; id postea, quia invitis iis dictator esset dictus comitiorum causa, expugnatum esse, cum vitiosus dictator per augures fieret. habere igitur interregnum eos;

consulatum unum certe plebis Romanae esse, populum eum liberum habiturum ac daturum ei, qui mature vincere quam diu imperare malit.