Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

Minucius vero cum iam ante vix tolerabilis fuisset rebus secundis ac favore volgi,

tum utique inmodice inmodesteque non [ magis victo ab se quam Q. Fabio gloriari: illum,

in rebus asperis unicum ducem ac parem quaesitum Hannibali, maiorem minori, dictatorem magistro equitum, quod nulla memoria habeat annalium, iussu populi aequatum in eadem civitate, in qua magistri equitum virgas ac secures dictatoris tremere atque horrere soliti sint:

tantum suam felicitatem virtutemque enituisse. ergo secuturum se fortunam suam, si dictator in cunctatione ac segnitie deorum hominumque iudicio damnata perstaret.

itaque quo die primum congressus est cum Q. Fabio, statuendum omnium primum ait esse, quem ad modum imperio aequato utantur:

se optumum ducere, aut diebus alternis aut, si maiora intervalla placerent, partitis temporibus alterius summum ius imperiumque esse,

ut par hosti

90
non consilio solum sed viribus etiam esset, si occasionem rei gerendae habuisset.

Q. Fabio haudquaquam id placere: omnia fortunam habitura, quamcumque temeritas collegae habuisset. sibi communicatum cum illo, non ademptum imperium esse:

itaque se numquam volentem parte qua posset rerum consilio gerendarum cessurum, nec se tempora aut dies imperii cum eo, exercitum divisurum, suisque consiliis, quoniam omnia non liceret, quae posset,

ita obtinuit ut legiones, sicut consulibus mos esset, inter se dividerent. prima et quarta Minucio, secunda et tertia Fabio evenerunt.

item equites pari numero ; sociumque et Latini nominis auxilia diviserunt. castris quoque se separari magister equitum voluit.