Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

huius generis orationibus frustra habitis et consule creato M. Atilio Regulo, ne praesens de iure imperii dimicaret, pridie quam rogationis ferendae dies adesset, nocte ad exercitum abiit.

luce orta cum . plebis concilium esset, magis tacita invidia dictatoris favorque magistri equitum animos versabat, quam satis audebant homines ad suadendum quod vulgo placebat prodire, et favore superante auctoritas tamen rogationi deerat.

unus inventus est suasor legis C. Terentius Varro, qui priore anno praetor fuerat, loco non humili solum sed etiam sordido ortus.

patrem lanium fuisse : ferunt, ipsum institorem mercis, filioque hoc ipso in

89
servilia eius artis ministeria usum.

is iuvenis, ut iam ex eo genere quaestus pecunia a patre relicta animos ad spem liberalioris fortunae fecit togaque et forum placuere,

proclamando pro sordidis hominibus causisque adversus rem et famam bonorum primum in notitiam populi,

deinde ad honores pervenit, quaesturaque et duabus aedilitatibus, plebeia et curuli, postremo et praetura perfunctus iam ad consulatus spem cum adtolleret animos,

parum callide auram favoris popularis ex dictatoria invidia petiit scitique plebis unus gratiam tulit.

omnes eam rogationem quique Romae quique in exercitu erant, aequi atque iniqui, praeter ipsum dictatorem in contumeliam eius latam acceperunt;

ipse, qua gravitate animi criminantis se ad multitudinem inimicos tulerat, eadem et populi in se saevientis iniuriam tulit; acceptisque in ipso itinere litteris sc.

de aequato imperio, satis fidens haudquaquam cum iure artem imperandi aequatam cum invicto a civibus hostibusque animo ad exercitum rediit.