Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

postero die Poeni, quod viae inter bina castra erat, agmine conplevere.

cum Romani sub ipso constitissent vallo haud dubie aequiore loco, successit tamen Poenus cum expeditis equitibusque ad lacessendum hostem. carptim Poeni et procursando recipiendoque sese pugnavere; restitit suo loco Romana acies.

lenta pugna et ex dictatoris magis quam Hannibalis fuit voluntate, ducenti ab Romanis, octingenti hostium cecidere.

inclusus inde videri Hannibal via ad Casilinum obsessa, cum Capua et Samnium et tantum ab tergo divitum sociorum Romanis commeatus subveheret, Poenus inter Formiana saxa ac Literni arenas stagnaque et per horridas silvas hibernaturus esset.

nec Hannibalem fefellit suis se artibus peti. itaque cum per Casilinum non posset petendique montes et iugum Calliculae superandum esset, necubi Romanus inclusum vallibus agmen adgrederetur,

ludibrium oculorum specie terribile ad frustrandum hostem commentus principio noctis furtim succedere ad montes statuit. fallacis consilii talis apparatus fuit:

faces undique ex agris collectae fascesque virgarum atque aridi sarmenti praeligantur cornibus , quos domitos indomitosque multos inter ceteram agrestem praedam agebat;

ad duo milia ferme effecta; Hasdrubalique negotium datum, ut nocte id

79
armentum accensis cornibus ad montis ageret, maxime, posset, super saltus ab hoste insessos.