postero die Poeni, quod viae inter bina castra erat, agmine conplevere.
cum Romani sub ipso constitissent vallo haud dubie aequiore loco, successit tamen Poenus cum expeditis equitibusque ad lacessendum hostem. carptim Poeni et procursando recipiendoque sese pugnavere; restitit suo loco Romana acies.
lenta pugna et ex dictatoris magis quam Hannibalis fuit voluntate, ducenti ab Romanis, octingenti hostium cecidere.
inclusus inde videri Hannibal via ad Casilinum obsessa, cum Capua et Samnium et tantum ab tergo divitum sociorum Romanis commeatus subveheret, Poenus inter Formiana saxa ac Literni arenas stagnaque et per horridas silvas hibernaturus esset.
nec Hannibalem fefellit suis se artibus peti. itaque cum per
Casilinum
ludibrium oculorum specie terribile ad frustrandum hostem commentus principio noctis furtim succedere ad montes statuit. fallacis consilii talis apparatus fuit:
faces undique ex agris collectae fascesque virgarum atque aridi
sarmenti praeligantur cornibus
ad duo milia ferme