The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

cum Saguntinis bellum nondum erat, ceterum iam belli causa certamina cum finitimis serebantur, maxume Turdetanis.

quibus cum adesset idem, qui litis erat sator, nec certamen iuris, sed vim quaeri appareret, legati a Saguntinis Romam missi auxilium ad bellum iam haud dubie imminens orantes.

consules Romae erant P. Cornelius Scipio et Ti. Sempronius Longus. qui cum legatis in senatum introductis de re publica rettulissent, placuissetque mitti legatos in Hispaniam ad res sociorum inspiciendas,

quibus si videretur digna causa, et Hannibali denuntiarent, ut ab Saguntinis, sociis populi Romani, abstineret, et Carthaginem in Africam traicerent ac sociorum populi Romani querimonias deferrent,

- hac legatione decreta necdum missa, omnium spe celerius Saguntum oppugnari allatum est. relata de integro res ad senatum;

et alii provincias consulibus Hispaniam atque Africam decernentes terra marique rem gerendam censebant, alii totum in Hispaniam Hannibalemque intendebant bellum;

erant, qui non temere movendam rem tantam expectandosque ex Hispania legatos censerent.

haec sententia, quae i tutissima videbatur, vicit, legatique eo maturius missi P. Valerius Flaccus et Q. Baebius Tamphilus Saguntum ad Hannibalem atque inde Carthaginem, si non absisteretur bello, ad ducem ipsum in poenam foederis rupti deposcendum.