Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

equitibus praecepit, ut, cum ingressos aquam viderent, adorirentur inpeditum agmen; in ripa elephantos — quadraginta autem erant — disponit.

Carpetanorum cum adpendicibus Olcadum Vaccaeorumque centum milia fuere, invicta acies, si aequo dimicaretur campo.

itaque et ingenio feroces et multitudine freti et, quod metu cessisse credebant hostem, id morari victoriam rati, quod interesset amnis, clamore sublato passim sine ullius imperio, qua cuique proximum est, in amnem ruunt.

at ex parte altera ripae vis ingens equitum in flumen inmissa,

medioque alveo haudquaquam pari certamine concursum, quippe ubi pedes instabilis ac vix vado fidens vel ab inermi equite equo temere acto perverti posset, eques corpore armisque liber, equo vel per medios gurgites stabili, comminus eminusque rem gereret.

pars magna flumine absumpta; quidam verticoso amni delati in hostis ab elephantis obtriti sunt.

postremi, quibus regressus in suam ripam tutior fuit, ex varia trepidatione cum in unum colligerentur, priusquam a tanto pavore reciperent animos, Hannibal agmine quadrato amnem ingressus fugam ex

6
ripa fecit vastatisque agris intra paucos dies Carpetanos quoque in deditionem accepit.

et iam omnia trans Hiberum praeter Saguntinos Carthaginiensium erant.