The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

itaque Hannibal, postquam ipsi sententia stetit pergere ire atque Italiam petere, advocata contione militum versat animos castigando adhortandoque:

27
se,

quinam pectora semper inpavida repens terror invaserit. per tot annos vincentis eos stipendia facere neque ante Hispania excessisse, quam omnes gentesque et terrae, quas duo diversa maria amplectantur, Carthaginiensium essent.

indignatos deinde, quod, quicumque Saguntum obsedissent, velut ob noxam sibi dedi postularet populus Romanus, Hiberum traiecisse ad delendum nomen Romanorum liberandumque orbem terrarum.

tum nemini visum id longum, cum ab occasu ad exortus intenderent iter;

nunc, postquam multo maiorem partem itineris emensam cernant, Pyrenaeum saltum inter ferocissimas gentes superatum, Rhodanum, tantum amnem, tot milibus Gallorum prohibentibus, domita etiam ipsius fluminis vi traiectum, in conspectu Alpis habeant,

quarum alterum latus Italiae sit, in ipsis portis hostium fatigatos subsistere — quid Alpis aliud esse credentes quam montium altitudines?

fingerent altiores Pyrenaei iugis: nullas profecto terras caelum contingere nec inexsuperabiles humano generi esse. Alpis quidem habitari, coli, gignere atque alere animantes:

pervias faucis esse exercitibus. eos ipsos, quos cernant, legatos non pinnis sublime elatos Alpis transgressos. ne maiores quidem eorum indigenas, sed advenas Italiae cultores has ipsas Alpis ingentibus saepe agminibus cum liberis ac coniugibus migrantium modo tuto transmisisse.

militi quidem armato nihil secum praeter instrumenta belli portanti quid invium aut inexsuperabile esse? Saguntum ut caperetur, quid per octo menses periculi, quid laboris exhaustum esse!

Romam, caput orbis terrarum, petentibus quicquam adeo asperum atque arduum videri, quod inceptum moretur?

cepisse quondam Gallos ea, quae adiri posse Poenus desperet. proinde aut cederent animo atque virtute genti per eos dies totiens ab se victae aut itineris finem sperent campum interiacentem Tiberi ac moenibus Romanis.