Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

extemplo resolutis, quibus leviter adnexa erat, vinculis ab actuariis aliquot navibus ad alteram ripam pertrahitur.

ita primis expositis alii deinde repetiti ac traiecti sunt. nihil sane trepidabant, donec continenti velut ponte agerentur; primus erat pavor,

26
cum soluta ab ceteris rate in altum raperentur;

ibi urgentes inter se cedentibus extremis ab aqua trepidationis aliquantum edebant, quietem ipse timor circumspectantibus aquam fecisset.

excidere etiam saevientes quidam in flumen; sed pondere ipso stabiles deiectis rectoribus quaerendis pedetemptim vadis in evasere.

dum elephanti traiciuntur, interim Hannibal Numidas equites quingentos ad castra Romana miserat speculatum, ubi et quantae copiae essent et quid pararent.

huic alae equitum missi, ut ante dictum est, ab ostio Rhodani trecenti Romanorum equites occurrunt. proelium atrocius quam pro numero pugnantium editur;

nam praeter multa vulnera caedes etiam prope par utrimque fuit, fugaque et pavor Numidarum Romanis iam admodum fessis victoriam dedit. victores ad centum quadraginta, nec omnes Romani, sed pars Gallorum, victi amplius ducenti ceciderunt.

hoc principium simul omenque belli ut summae rerum prosperum eventum ita sane incruentam ancipitisque certaminis victoriam Romanis portendit. ut re ita gesta ad utrumque ducem sui redierunt,

nec Scipioni stare sententia poterat, nisi ut ex consiliis coeptisque hostis et ipse conatus caperet,

et Hannibalem incertum, utrum coeptum in Italiam intenderet iter an cum eo, qui primus se obtulisset Romanus exercitus, manus consereret, avertit a praesenti certamine Boiorum legatorum regulique Magali adventus, qui se duces itinerum, socios periculi fore adfirmantes integro bello nusquam ante libatis viribus Italiam adgrediendam censent.

timebat quidem hostem nondum oblitterata memoria superioris belli, sed magis iter immensum Alpesque, rem fama utique inexpertis horrendam, metuebat.